DVT, 97
Data: 1200 - 1200
Tipologia di manuscritto: Testimoniale
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Frammentario
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio di Stato, APV, Sezione Latina, capsa 70, n. 31
Edizioni
La documentazione dei vescovi di Trento (XI secolo-1218), a cura di Emanuele Curzel, Gian Maria Varanini, Bologna 2011.
Testo
Domini Odolrici de Caldonacio et Wecilli contra Ordanum et Peregrinum sindicos comunitatum Busintini et Mugaçoni.
Artuychus Fulgarida iuratus testis dixit: «Ego scio et vidi dominum Warimbertum, patrem condam domini Pencii de Caldonacio, iam sunt L anni et plus, in se de habere et tenere montem litis, silicet Costam Cartoram et bosscum apud illam costam, in pace et quieto; et ibi vidi roncatores, silicet Gotepoldum et Acillum et Pecillum et Marquardum Çanbrinum, quos dominus Warimbertus ibi in illo monte posuit, et illos roncatores in dicto loco de Costa Cartora vidi stare et habitare, roncare per V annos et plus per illum dominum Warimbertum et per dominos de Caldonacio. Et illi roncatores ibi steterunt usque ad tempus quod dominus Trintinellus condam Otonis Richi per werram exivit de Tridento et ivit ad permanendum in covalo de Rio Mallo, qui apellatur covalus Trintinus, et in illa werra et per illam werram dominus Trintinellus depredavit omnes illos roncatores et illi abstulerunt omnia eorum mobilia et illi roncatores per illam werram recesserunt. Item scio et vidi quod homines de Fulgarida in se habuerunt et tenuerunt et ego testis eum vidi Costam Carturam per XX annos antea mortem condam domini episcopi Alberti per illum dominum Warimbertum et per alios de Caldonacio ad fictum, set quantitatem ficti nescio, et illud fictum vidi dare per homines de Fulgarida per [..........] illis dominis de Caldonacio et caseum dabant pro illo monte litis, set audivi dici quod placitum fuit inter domin]os de Caldonacio ex una parte et homines et comunitates Busintini et Mugaçoni ex altera sub condam domino episcopo Alberto, et a morte condam domini episcopi Alberti in ça vidi homines Busintini et Mugaçoni habere et tenere montem litis et pro illis duabus villis vidi homines de Fulgarida habere et tenere montem litis [......] illis duabus comunitatibus pro illo monte. Item scio quod tempore quando dominus Trintinellus expulit roncatores supra montem litis, quod dominus Trintinellus cum sua conducta venit apud domos roncatorum et accipiebat [......] roncatorum, quod domini de Caldonacio venerunt in monte litis et inciderunt pedem unum cuidam homini Trintinelli et ille homo fuit portatus in Fulgarida, et illum vidi sine pede, et ibi in Fulgarida [.............] pro illo Mallo». Interrogatus quomodo sit quod solvebant fictum dominis de Caldonacio, respondit et dixit quia vidit [.......] per plures annos. Interrogatus in quo loco solvebant fictum, respondit et dixit: «Vidi coligere fictum in unum per homines [..........] et dabantur illis dominis, et hoc vidi per X annos et plus antea mortem condam episcopi Alberti». Interrogatus si vid[...........]tes Bisintini et Mugaçoni antea mortem condam episcopi Alberti in monte litis pasculare m[..............] cum suis bestiis in pace et quieto sine contradictione illorum dominorum de Caldonacio, respondit et dixit: «Per duo[...........] malgas Busintini et Mugaçoni stare in monte litis antea mortem episcopi Alberti in pace et [.........] quod in pace et quieto in monte litis antea mortem episcopi Alberti per X annos segavi in monte litis per [.........]bertum et alios dominos de Caldonacio; item scio quod a tempore mortis episcopi Alberti in ça vidi [homines de Bisintino et de Mugaçono in pace et quieto habere et tenere montem litis capulando, segando fi[..........] montem hominibus de Fulgarida silicet pro XIIII libris in anno, quandoque per X libras in anno». Et de alio interrogatus n[......].
(...)
Elementi associati
Non ci sono elementi associati