PP, 184
Data: 1292-11-23 - 1292-11-23 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Charta
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Completo
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 106
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
(SN) Anno Domini M°CC°LXXXXII, indicione quinta, die dominico XXIII intrante novenbri, Tridenti in contrata mercati in domo infrascripti domini Siboti, presentibus Nicolao de Cavedano genero Rubey de Rosa, Valentini de Sardagna et eius nepotis Iacobi et aliis testibus. Ibique Valterius de Çimon abitator apud castrum Tridenti refutavit in manibus domini Siboti prioris et, provisoris et administratoris eccllesie et ospitalis Sancti Nicolay iusta Tridentum omne suum ius et omnes rationes quod et quas habet et habere posset in una pecia terre vineate iacenti subtus dossum Sardagne ubi dicitur ad Bunam, cui choeret ab una parte dominus Adelpretus iudex, ab alia Nicolaus nepos Federici de Baldasarro, a tercia Costança, a quarta via communis et forte alie sunt choerencie, de qua solvebat fictum perpetuum dicto domino Siboto pro dicta eccllesia omni anno in quolibet festo calendis marcii aut in octava predictarum candellarum duas galetas boni oley ad locacionem et consuetudinem domorum mercatus Tridenti. Tali pacto fecit ei dictam refutacionem quod ipse dominus Sibotus pro dicta eccllesia et ospitale predicto investire debeat Ancium caliarium de Garniga et Pasium de contrata Atacis de dicto vineale ad eundem fictum perpetualiter persolvendum, pro qua refutacione confessus et manifestus fuit predictus Walterius se recepisse et abuisse a predictis Ancio et Pasio sex libras denariorum veronensium parvorum et unam galetam et dimidiam oley, quod oleum predicti Ancius et Pasius solverunt predicto domino Siboto pro ficto retento dicte pecie terre, renuntiando exceptioni non abite et recepte pecunie et non abiti et recepti oley, et promitens dictus Walterius per se suosque heredes predictis Ancio et Pasio predictam peciam terre cum omni suo iure quantum pro utili dominio ab omni contradicenti persona cum racione defendere et varentare et libere expedire sub pena dupli tocius dampni et expendii sub obligacione suorum bonorum. Unde incontinenti predictus dominus Sibotus, tamquam provisor et administrator dicte eccllesie Sancti Nicolay, nomine locacionis in perpetuum ad usum et consuetudinem domorum mercatus Tridenti investivit predictos Pasium et Ancium pro se et suis heredibus de predicta pecia terre vineate iacenti in predicto loco cum omnibus suis racionibus et accionibus, cum introitu et exitu, cum superiori et inferiori ad abendum, tenendum et poscidendum, ad fictum perpetuum persolvendum dicto domino Siboto pro dicta eccllesia et suis sucessoribus omni anno in omnibus calendis marcii aut in octava duas galetas boni et puri oley sub pena dupli, tali modo et pacto quod si non solverent ad terminum quod indupletur, et si non solverent in secundo anno quod similiter indupleatur, et si non solverent per trigenium quod cadant de omni suo iure dicte locacionis in dictum locatorem, et salva racione dicto locatori in ficto retento. Et licitum sit condutori ius suum vendere, donare, pro anima iudicare cui voluerit exceptis eccllesiis, militibus, servis, famulis et tali persone que posset dictum fictum inpedire dicto locatori, et si ius suum vendere voluerint, primo denunciare debeant locatori et ei dare debeant pro XX solidis minus quam aliis personis si emere voluerit, si vero emere noluerit infra XV dies posquam ei fuerit denuncciatum, postea vendant cui voluerint exceptis suprascriptis personis exceptatis, dando semper eidem locatori unam libram piperis pro omni nova confirmacione in alium emptorem ad hoc quod aliqua superinposita non fiat inter eos. Promisit insuper dictus dominus Sibotus pro dicta eccllesia et pro dicto ospitale et pro suis sucessoribus predictis condutoribus pro se et suis heredibus dictam locacionem ab omni contradicenti persona pro directo domino defendere et warentare sub pena dupli tocius dampni et stipendii in quo evenirent sub obligacione dicte eccllesie et ospitalis predicti. Insuper predictus dominus Sibotus et predictus Walterius dederunt eis condutoribus verbum et licenciam eorum autoritate intrandi tenutam et corporalem possessionem.
Ego Thomasius filius condam Hermani tabernarii domini Federici imperatoris notarius interfui et rogatus scripsi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Trento, casa di Sibotus in contrada Mercato | Luogo di redazione | Tridenti in contrata mercati in domo infrascripti domini Siboti |