PP, 153

Data: 1279-09-30 - 1279-09-30 (Stile della Natività)

Tipologia di manuscritto: Charta

Autenticità: Autentico

Integrità testuale: Completo

Trasmissione: Pergamena singola

Tradizione: Originale

Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 80

Edizioni

Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.

Testo

(SN) Anno Domini M°CC°LXXVIIII, indictione septima, die sabati ultimo exeunte setembri, Tridenti ante domum que fuit condam Rodengini, in presentia Nicolay filii ipsius Rodengini, Pelegrini de ultra Rucia, Bobulci atque Maçuchelli tesadri de Terlago testium et aliorum. Ibique dominus Sibotus, tamquam prior et provisor et administrator eccllesie et ospitalis Sancti Nicolay et pro ipsa eccllesia et ospitale, nomine locacionis in perpetuum ad usum et consuetudinem domorum mercatus Tridenti investivit Concium Clausenerium portitorem et eius uxorem Ellam utrumque in totum, ita quod unus sucedat alteri in dicta locacione si decesserint sine communibus heredibus de ipsis desendentibus, de una sua pecia terre vineate et buschive iacentis et posite subtus sassum Sardagne, cui choeret ab una parte Primasera uxor condam Albertini molinarii, ab alia parte commune Tridenti, de subtus commune et de supra sassum Sardagne, et forte alie sunt choerencie. Tali pacto fecit eis dictam locacionem quod de cetero ipsi condutores dictam peciam terre cum omnibus suis racionibus et accionibus, cum introitu et exitu, cum superiori et inferiori et cum nemore habere et tenere debeat, silicet quod possit eam vendere, donare, pro anima iudicare cuicumque voluerit excepto eccllesiasticis personis, potenti viro vel servis vel tali persone que potuissent dictum fictum inpedire dicto ospitali et dicto provisori, semper ad bene laborandum et non peliorandum ad fictum inde perpetuum persolvendum dicto ospitali et dicto provisori pro ipso ospitale mediam urnam bonam vini albi quolati de prima vasa de vino dictarum vinearum omni anno in quolibet festo sancti Michaelis aut in octava, et conducere dictum fictum eorum expensis et periculo domui dicte eccllesie et dicti ospitalis, tali modo quod si non solveret ad terminum quod indupletur et si non solveret in secundo anno quod indu pleatur, et si non solveret per trigenium quod cadat de omni suo iure dicte locacionis in dictum locatorem, et si dicti condutores ius suum vendere voluerint, primo denunciare debeant dicto locatori et ei pro XX solidis minus quam aliis personis dare debeant si emere voluerit, si vero emere noluerit infra XV dies posquam ei fuerit denunciatum postea vendat cui voluerit excepto suprascriptis personis que possent inpedire dictum fictum dicto locatori, dando eidem locatori unam libram piperis pro unaquaque nova confirmacione in alium emptorem ad hoc quod alia superinposita non fiat inter eos. Promisit insuper dictus dominus Sibotus provisor nomine et vice dicte eccllesie et pro dicto ospitale dictis iugalibus et suis heredibus dictam locacionem ab omni contradicenti persona cum racione defendere et warentare sub pena dupli tocius dampni et stipendii in quo pro tempore fuerit meliorata aut valuerit in exstimacione bonorum hominum in consimili loco sub obligacione suorum bonorum et dicte eccllesie que habet et aquistaverit, et pro eis se poscidere manifestavit, et dedit eis verbum et licenciam eorum autoritate intrandi tenutam et corporalem possessionem et pro eis se possidere manifestavit.

Ego Thomasius filius condam Hermani tabernarii domini Federici imperatoris notarius interfui et rogatus scripsi.

Elementi associati

LocalitàRuoloTestoNote
Trento, davanti alla casa del fu RodenghinusLuogo di redazione

Tridenti ante domum que fuit condam Rodengini