PP, 152

Data: 1279-09-09 - 1279-09-09 (Stile della Natività)

Tipologia di manuscritto: Charta

Trasmissione: Pergamena singola

Tradizione: Originale

Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 81

Edizioni

Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.

Testo

Anno Domini MCCLXXVIIII, indicione VII, die dominico VIIII intrante septembri, Tridenti ante domum Bontempi de Ravina, presentibus domino Bontempo, Waldello de Ripa, Castrono et aliis. Ibique dominus Sybotus, tamquam provisor et aministrator ecclesie Sancti Nicolai et pro ipsa ecclesia, nomine locacionis in perpetuum ad usum et consuetudinem domorum mercatus Tridenti investivit Palmeram uxorem condam Henrici barberis in se suisque heredibus de uno suo vineale iacenti apud ecclesiam Sancti Yeorii, ab uno latere et ab uno capite via communis et ab uno latere riws et ab uno capite domina Lena, forte alie sunt choerencie, eo modo ut hinc in antea ipsa et eius heredes aut cui dederit habere et tenere debeat cum omni iure, racione et accione cum troitu et exitu superiori et inferiori intus et extra in integrum pertinenti, quod possit vendere, donare, pro anima iudicare, in pignori obligare et deinde quiquid velit facere faciat sine ulla contradictione vel molestacione dicti locatoris et suorum sucessorum, dando et solvendo dicto locatori vel suis sucessoribus omni anno fictum in festo sancti Michaelis octo diebus antea vel octo post XVIII staria boni vini albi de prima vasa, et si non solverit ei dictum fictum ut dictum est induplari debet, et si steterit per tres annos quod non solverit ei dictum fictum ab omni suo iure cadere debet, et si dicta Palmera vel eius heredes velet vendere suum ius, primo denuntiare debet suprascripto locatori vel suis sucessoribus et eis pro XX solidis veronensibus minus dare teneatur quam aliis si emere voluerit, et si emere noluerit infra XV dies posquam ei denuntiatum fuerit postea vendat aliis cui velit excepto servo vel famulo vel viro ecclesiastico vel potenti viro et tali persone qui non inpediat ei dictum fictum, dando ei locatori unam libram piperis pro nova confirmacione in emptorem qui emerit. Et sic promisit dictus locator pro se et suis sucessoribus sub obligatione bonorum dicte ecclesie dictam locacionem cum racione defendere et warentare in pena dupli dapni et dispendii in quo ipsa vel eius heredes inde venerit tempore evictionis exstimacionis reficiendi in consimili loquo aut valuerit secundum quod pro tempore fuerit meliorata in exstimacione bonorum hominum, et per eam se possidere constituit et eius interdicto desiit possidere, dando ei licençiam sua auctoritate intrandi in tenutam et corporalem possessionem.

(SN) Ego Benedictus notarius sacri pallacii interfui et rogatus scripsi.

Elementi associati

LocalitàRuoloTestoNote
Trento, davanti alla casa di Bontempus de RavinaLuogo di redazione

Tridenti ante domum Bontempi de Ravina