PP, 99

Data: 1251-01-26 - 1251-01-26 (Stile della Natività)

Tipologia di manuscritto: Charta

Autenticità: Autentico

Integrità testuale: Completo

Trasmissione: Pergamena singola

Tradizione: Originale

Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo IV, n. 19

Edizioni

Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.

Testo

(SN) Anno Domini millesimo CCL primo, indicione VIIII, die VI exeunte ianuario, Tridenti ante domum condam Alberti Boni, presentibus domino Bertoldo Stadulla, Tridentino a Gaçollo sartore, Recho de Sancto Martino, testibus alliis. Ibique Vivantina uxori Nicolai portitoris suprascriptam datam et refutacionem factam per dictum Nicolaum eius virum in Odolricum de Sancto Martino qui fuit de Arden consensit et illam laudavit et confirmavit et fecit finem et refutacionem et datam çesionem in manibus dicti Odolrici de omni iure, racione et accione realli et personalli, utili et directo quod et que habet vel habere potest in uno vinealli iacenti ad Predamstrictam, coeret ei ab una parte et ab allia via communis, a capite saxus, forte allie sunt coerentie, promitens quoque dicta Vivantina per se et eius heredes sub obligacione omnium suorum bonorum dictam finem et refutacionem et datam cessionem semper imperpetuum firmam et ratam habere et tenere et non contravenire, et ipsa Vivantina a me notario infrascripto cerciorata de suo iure certa sciencia in his omnibus renuntiando auxilio senatus consultus Veleyani, iuri ypotecharum et omni legum auxilio et illis autenticis que dicunt «Sive a me sive ab allio» et nove constitutioni et «Si qua mulier» que sibi in hac parte competere posset pro data et pro donacione, et corporaliter ad sancta Dei ewangelia iuravit dictam finem et refutacionem et datam çessionem firmam et ratam habere et tenere et non contravenire.

Ego Omnebonum notarius domini Federici Romanorum imperatoris interfui et rogatus scripsi.

Elementi associati

LocalitàRuoloTestoNote
Trento, davanti alla casa di Albertus BonusLuogo di redazione

Tridenti ante domum condam Alberti Boni