PP, 71

Data: 1239-04-25 - 1239-04-25

Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 30

Edizioni

Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.

Testo

(SN) Anno Domini millesimo CCXXXVIIII, indicione XII, die lune VI exeunte aprili, in Tridento in palacio episcopatus, in presentia Raymundini, Lutoldi, Odolrici, Wicardi et alliorum. Ibique, coram domino Aldrico sancte Tridentine ecclesie episcopo et eius auctoritate, dominus Henricus, presbiter et frater et minister ecclesie Sancti Nycolay et pro ipsa ecclesia, nomine locacionis imperpetuum ad usum et consuetudinem mercatus Tridenti domorum investivit Tusium filium Mori de Valena de una pecia terre vineate iacente in Arvogna, choeret ei ab uno latere dominus Odolricus, ab alio via, ab uno capite Bartolameus, ab alio ipse conductor, ita tamen quod dictus Tusius et eius heredes debeat habere et tenere suprascriptam terram cum vineis et quicquid voluerit facere sine contradictione suprascripti locatoris et eius sucessores et fratres, solvendo omni anno fictum suprascripto domino Henrico et fratribus suprascripte ecclesie unam urnam boni vini de vino suprascripte vinee in festo sancti Michaelis octo diebus ante vel octo post, et si ita non solverit indupletur, et si steterit per tres annos quod non solverit fictum debeat cadere ab omni suo iure; et dictus dominus Henricus pro dicta ecclesia et super bonis dicte ecclesie obligando promisit dicto Tusio dictam terram cum vineis defendere et warrentare ab omni persona cum racione in pena dupli tocius dampni et dispendii, unde dictus conductor aliquod tempore venerit sub extimacione bonorum hominum. Et si dictus conductor aliquod tempore suum ius vendere vellet, primo locatori denunciare debeat et ei pro XX solidis minus dare quam alii persone si emere voluerit, si vero emere noluerit postquam ei denunciatum fuerit infra XV dies vendat postea cui voluerit, exceptis talibus personis que non impediant fictum, et dita ecclesia debeat habere unam libram piperis pro nova investitura in alio emptore, et dedit ei Wicardum qui ponat eum in tenutam.

Ego Iohannes sacri palacii notarius interfui rogatus scripsi.

Elementi associati

LocalitàRuoloTestoNote
Trento, palazzo episcopaleLuogo di redazione

in Tridento in palacio episcopatus