PP, 31
Data: 1218-10-24 - 1218-10-24 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Charta
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Frammentario
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 4
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
Anno Domini millesimo ducentesimo octavodecimo, indictione sexta, die octavo exeunte octubri, in curia monasterii Sancti Laurentii, in presentia Mascarini, Conradi Rubei, Iohanis molinarii, Tridentini de Ravina, Aymerici teothonici pluriumque aliorum. Ibique Massa soror dicti Conradi fecit spontanea volumtate finem et refutationem, datum et pactum de non petendo atque donationem inter vivos que amodo revocari non possit domino Amulperto abbati predicti monasterii recipienti pro ipso monasterio nominatim de domo una posita in ripa Atexis, in villa castri de Tridento, et de omni iure quod in ipsa domo habebat vel habere posset, et que domus fuit quondam Ianelli viri ipsius Masse et quam domum etiam ipsa confessa fuit dictum Ianellum virum suum legasse dicto monasterio pro anima sua, cui domui coheret a duabus partibus via, ab alia Gualterius bovarius, ab alia parte domus in qua manet Alyxia. [.….]t promisit dictam finem et refutationem et donationem imperpetuum firmas habere et tenere neque contravenire, in pena XX librarum denariorum veronensium rato manente pacto ipsa soluta, renuntiando super hoc omni legum auxilio omnibusque exceptionibus quibus se tueri posset, et senatus consulto Velleyano et omnibus novis ac veteribus constitutionibus. Quo facto dictus dominus abbas dedit et concessit ipsi Masse partem illam ipsius domus que est deversus domum Alisie ad standum et manendum donec ipsa vixerit, quam concessionem et dationem fecit ei intuitu pietatis [……..] et post mortem ipsius pars illa debeat reddire in dictum monasterium. Et plures cartas unius tenoris inde scribi rogaverunt.
(SN) Ego Obertus de Placentia notarius sacri pallacii huic interfui et rogatus ita scripsi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Trento, S. Lorenzo | Luogo di redazione | in curia monasterii Sancti Laurentii |