PP, I.41
Data: 1255-10-29 - 1255-10-29 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Charta
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Completo
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, ACapTn, capsa 2, n. 1
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
(SN) Anno Domini millesimo CCLV, indicione XIII, die veneris III exeunte octubri, in monasterio Sancti Laurentii de Tridento de iusta castri Tridenti, in presentia Wichemani de ponte Navis, Iohannis campanari, Artusi monachi, Banalli molinari qui fuit de Cadeno et alliorum testium rogatorum. Ibique dominus Henricus postulatus et aministrator dicti monasterii et dominus Bonaventura prior dicti monasterii et dominus frater Marchisius de predicto loco, ad usum et consuetudinem aliorum mercatorum de iusta Adicim, vice et nomine ipsius monasterii iure locacionis in perpetuum investiverunt Bontempum de ponte Navis de prato uno quod dicunt esse VIIII plodios et dimidium iacenti ad pontem Navis, cui coheret ei ab uno latere et ab alio dictus conductor et ab uno capite dominus Çamboninus et ab alio capite Malerba et dictus conductor, et forte allie sunt coherentie, in se suosque heredes, tali quidem pacto quod dictus Bontempus de cetero et sui heredes habere et tenere debeat predictam locacionem cum introitu et exitu, inferioribus et superioribus et cum omnibus racionibus et accionibus eidem prato in integrum pertinentibus sine contradicione vel repiticione dicti domini Henrici postullati et successorum eius vel alicuius alterius persone, ad fictum dandum, solvendum adque reddendum perpetualiter ipsi monasterio omni anno in festo sancti Michahellis vel per octo dies post XVIIII staria blave, scilicet terciam pars frumenti et terciam siliginem et aliam terciam mileum ad staria tridentina, conducendo dictum fictum adictum monasteriumsuis propriis expensis, dando locatores commedere conducendi fictum, quod si dictum fictum ad terminum non solverit illo anno induplatur, et si cessaverit solvere per duos annos cadat a iure suo cum obligacione bonorum monasterii, per stipulacionem promitens Bontempo predicto se pro eo possidere; constituit per se suosque successores warentare et defendere locacionem predictam cum racione ab omni impedienti persona in pena dupli dapni et dispendii locationis predicte aut secundum quod fuerit pro tempore meliorata seu valuerit sub bonorum hominum extimatione in loco consimili evictionis tempore reficiendi, dicendi locacionem predictam nulli allii erit datam, obligatam aut aliquo alio modo obnossiatam nisi ipsi conductori; sic dedit ei parabolam et licentiam sua auctoritate tenutam et possessionem locacionem predictam intrare. Et de hoc duo brevia in uno tenore sunt scripta.
Ego Abrianus sacri pallacii notarius interfui rogatus et scripsi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Trento, San Lorenzo (presso Sant'Apollinare) | Luogo di redazione | in monasterio Sancti Laurentii de Tridento de iusta castri Tridenti |