PP, I.31

Data: 1236-07-15 - 1236-07-15 (Stile della Natività)

Tipologia di manuscritto: Imbreviatura notarile

Autenticità: Autentico

Integrità testuale: Completo

Trasmissione: Codice

Tradizione: Originale

Luogo di conservazione: Trento, Archivio di Stato, APV, Codici, n. 18, f. 59r, nn. 448- 449

Edizioni

Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.

Testo

Anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo sexto, indictione nona, die lune XIIII intrante iulio, in Tridento, in palatio episcopatus, in presentia dominorum Iordani iudicis, Olderici, Cognovuti de Campo, presbiteri Grimaldi, Raymondini de Gaio, Olderici de Malusco, presbiteri Bertoldi, Aincii scolaris et aliorum. Ibique, coram domino Aldrico Dei gratia Tridentino episcopo et eius auctoritate atque decreto, dominus Clericus abbas monasterii Sancti Laurentii promisit et convenit dare Matheo notario, pro se suisque fratribus et successoribus, CCC libras veronensium, scilicet illas CCC libras, quas ei dare debent Achilex et Warnerius de Villaçano pro feodo quod in eis contulerat, prout continetur in carta facta per dictum Matheum notarium, et si de illis denariis non solveret, quod solvet ei de denariis dicti monasterii, quas fuit confessus ei dare debere pro precio unius domus posite in Burgonovo, quam ipse eidem abbati ibidem vendere debet, alioquim dampnum et expensas. Pignus bona dicti monasterii et specialiter dictam domum, et remanendo omne dominium et possessio dicte domus in dictum Matheum, donec solutus fuerit integre, non obstante aliqua venditione vel tradicione, quam ei faceret inde, videlicet usque ad festum sancti Michaelis centum libras et deinde ad kallendas aprilis C libras, et postea ad sanctum Michaelem proximum C libras. Et insuper dictus dominus abbas dedit omne ius et racionem ipsi Matheo, quod habebat contra ipsos de Villaçanno vel eorum fideiussores pro dictis CCC libris, ita et cetera, et quod teneatur de evictione.

Item ibidem dictus Matheus, pro precio de CCC libris veronensium quas fuit confessus accepisse a dicto domino abbate, renunciando et cetera, presente dicto domino episcopo et eius consensu, vendidit eidem nominatim domum predictam cum orto et brolo de retro et cum canipa, secundum quod eidem Matheo et eius uxori data fuerat in solutum per dominum Wibotum potestatem Tridenti scilicet allodium pro allodio, fictum pro ficto. Et si plus valeret de iandicto precio, ei de eo quod plus valeret donationem fecit inter vivos, que ulterius propter aliquam causam revocari non possit, ita et cetera, solvendo domino episcopo XX solidos fictum omni anno de domo de antea, secundum quod solitum est solvi. Et ita dominus episcopus ipsum dominum abbatem de dicta domo investivit. Et promisit Matheus dictam domum et vendicionem ab omni persona in racione defendere et expedire aut dampnum in duplum ei restituere. Et dominus episcopus promisit defendere proprietatem unde solvitur dictum fictum, in pena dupli. Et omnia eorum iura et cetera. Et sic pro eo se possidere constituit, dando eidem Raymondinum de Gaio, qui ipsum inde ponat in tenutam. Qui Raymondinus eodem die ante dictam domum, in presentia dompni Iohannis, Ottonis, Trentini, Arnoldi, Mathei et aliorum posuit dictum dominum abbatem in tenutam et possessionem dicte domus et canipe et brolo de retro et orto.

Postea, die martis XV intrante iulio, in domo dicti Mathei, in presentia dominorum Oprandi de Marucio, presbiteri Grimaldi, magistri Alberti de Padua, Meraldi et aliorum. Ibique, presente dicto Matheo, Iacobina filia quondam Wiolandi de Burgonovo et domine Advige confirmavit datam et venditionem, quam dictus dominus Wibotus potestas fecerat in dictum Matheum et eius matrem de dicta domo et canipa et brolo et orto de retro. Item ibidem ipsa Iacobina et eius mater domina Adviga dictam venditionem et obligationem et omnia, que fecerat dictum Matheus in dictum dominum abbatem de iamdicta domo et omnibus predictis, sponte laudaverunt et confirmaverunt et ita ipsi domino abbati presenti firmam habere promiserunt. Et omni suo iuri et iuri ypotecarum et senatusconsulto Velleiano et autentico «Sive a me sive ab alio» primum cercioratis de omni suo iure penitus renunciaverunt et remiserunt. Et iuraverunt omnia firma habere nec contravenire aliquo modo vel iure neque occasione dotis vel hereditatis et cetera.

Elementi associati

LocalitàRuoloTestoNote
Trento, palazzo episcopale
Trento, casa di Matheus

in domo dicti Mathei