PP, I.8
Data: 1194-11-29 - 1194-12-13 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Testimoniale
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Frammentario
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio di Stato, APV, Sezione Latina, capsa 45, n. 1
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
(SN) In nomine Domini. Anno a nativitate eiusdem millesimo centesimo nonagesimo quarto, tercio kalendas decembris, indictione XII, in palatio Tridentino. De questione status quam dominus Ammolpertus abbas monasterii Sancti Laurentii intendit movere contra Peregrinum vel ipse Peregrinus contra ipsum dominum abbatem vel eius fratres si eum inquietaverint de possessione sui status agere voluerit, Peregrinus infrascriptos testes ad publicandum introduxit coram domino Gerardo iudice Tridentine curie et assessore domini Conradi Dei gratia venerabilis episcopi Tridentini, videlicet. Litoldus Fugacina iuratus testis et interrogatus dixit: «Ego scio quod Bonivertus fuit avus Peregrini predicti silicet pater patris Peregrini et eum vidi et bene cognovi et fuit de Çano et scio quod fuit de Casa Dei Sancti Vigilii». Interrogatus qualiter sciret, respondit et dixit: «Quia ipse Bonivertus semper se appellabat de familia Sancti Vigilii et scio quod omnes homines de Çano fuerunt et nunc sunt de familia Sancti Vigilii, et scio quod ipse Bonivertus ivit ad Costam et accepit ibi quandam feminam in uxorem que fuit de Lisegnago et ex ea genuit Vendrandum patrem istius Peregrini et eum vidi; postea scio quod ipse Vendrandus accepit quandam feminam de Sardagna in uxorem et nuptie interfui et ipsa similiter fuit de familia Sancti Vigilii quia ipsi omnes de Sardagna de familia Sancti Vigilii sunt, et ex ipsa sua uxore de Sardagna istum Peregrinum genuit, et etiam audivi dici quod Bonivertus fuit de progenie focariorum domini episcopi et de sua familia»; aliud nescit et hoc non dixit odio vel precio vel amicicia. Martinus de Sardagna iuratus testis et interrogatus dixit: «Ego scio et vidi Vendrandum patrem Peregrini predicti et audivi dici quod ipse Vendrandus fuit filius Boniverti de Çano et quod fuit de familia Sancti Vigilii, et similiter audivi dici quod ipse Vendrandus fuit filius cuiusdam libere mulieris de Lisegnago, et hoc scio et vidi quod Vendrandus pater Peregrini accepit Alberginam filiam Sigardi de Sardagna in uxorem et quod ipsa de familia Sancti Vigilii fuit, et ex ipsa Albergina istum Peregrinum genuit». Interrogatus quomodo sciret quod ipsa sit de familia Sancti Vigilii, respondit et dixit: «Quia ipsa Albergina exivit et nacuit de famulis Sancti Vigilii et bene ipsa et patrem suum cognovi quia mea domus est iuxta suam et parentes fuimus»; aliud nescit et dixit se recordare de XL annis. Riça de Sardagna iurata testis et interrogata dixit idem et per omnia quod Martinus de Sardagna, et addidit quod vidit Bonivertum qui accepit quandam feminam nomine Mariam in uxorem que primitus fuit uxor cuiusdam famuli Sancti Laurentii, «et ipsam Mariam vidi et scio quod Albergina in primo gradu cum marito meo Petro fuit et exivit de domo famulorum domini episcopi», et dixit quod ipse Peregrinus nichil pertinet monasterio Sancti Laurentii; aliud nescit et hoc non dixit odio vel precio vel amicicia. Morandus filius Rice de Sardagna iuratus testis et interrogatus dixit: «Ego scio per ammonitionem matris mee et Martini consanguinei mei quod Peregrinus nichil pertinet monasterio Sancti Laurentii, et scio et vidi Alberginam matrem Peregrini predicti quod ipsa exivit de domo patris mei qui fuit de macinata Sancti Vigilii et accepit Vendrandum patrem Peregrini prefati in maritum, et ipsum Vendrandum vidi et audivi dici quod ipse Vendrandus similiter de Casa Dei Sancti Vigilii fuit et ipsa Albergina similiter de familia Sancti Vigilii fuit, et fuit cum patre meo Petro in primo gradu»; aliud nescit et hoc non dixit odio vel precio aut amicicia. Iuraverunt isti testes in presentia domini Petri causidici, presbiteri Odelrici Grili, Odessalci, Braçaleonis et aliorum plurium. Eodem die, in scala palacii episcopalis, in presentia Odescalci fratris Tredomi, Braçaleonis et aliorum plurium. Coram prefato domino Gerardo et me notario Lombardia super predictam questionem iuravit et interrogata dixit se nichil aliud scire nisi quod audivit dicentem maritum suum qui erat antiqus homo et erat in [.....] Peregrini apud Costam, et alios homines audivit dicentes quod Peregrinus et pater eius Ven[dra]ndus erant ita liberi homines quod ire poterant ubicumque volebant si bona que habebant a monasterio Sancti Laurentii dimitterent, et hoc non dixit odio vel precio aut amicicia. Postea vero eodem anno et indictione, idibus decembris, in predicto palacio et in presentia domini Turconis Tridentini chori decani, domini Baldrici iurisperiti de Tusculano, domini Petri causidici, Alberti et Pençonis notariorum, Walconis Robatasce, Ambrosii molinarii, Braçaleonis et aliorum plurium. Dominus Conradus Dei gratia Tridentine sedis venerabilis episcopus mihi Gratiadeo notario precepit ut suprascriptos testes rescriberem et in publicam formam reducerem.
Ego Gratiadei notarius sacri palacii predictos testes iurare audivi et vidi eorumque dicta et iuramenta ut supra legitur scripsi et ex precepto prefati presidis in hanc publicam formam redegi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Trento, palazzo episcopale | in palatio Tridentino |