PP, 187
Data: 1295-10-30 - 1295-10-30 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Charta
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Completo
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo IV, n. 35
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
(SN) Anno Domini millesimo CC°LXXXX quinto, indicione octava, die dominico penultimo octubris, apud Tridentum in monasterio de Appolenario, apud ortum et domum coquine antique, presentibus domino Bontempo prespitero, fratre Henrico de Ysproco, Iacobo Musata aurifice, Crexeto viatore, Romano molinario et alliis. Ibique Çulianus calliarius de Fossato dictus Bolçollus filius condam Tridentini Bolçolli confessus et manifestus fuit se nomine certi et finiti precii ac stabiliti mercati accepisse, habuisse et recepisse quindecim libras et dimidias veronensium parvorum a Tridentino cerdone filio condam Ruxe portitoris, renuntiando exceptioni non date, habite, numerate atque recepte pecunie et spey future numerationis et doli mali pacti conventi et actioni in factum et conditioni indebiti et sine causa vel ex iniusta causa et omni legum auxilio, pro quibus vero denariis et quo precio predictus Zulianus Bolçollus caliarius fecit datam et venditionem, cessionem atque traditionem eidem Tridentino cerdoni condam Ruxe recipienti pro se suisque heredibus et ab eo causam habentibus nominatim de una domo edificata cum muris et lignamine et canipa iacenti in civitate Tridenti, in contrata Lastarum sive Parolariorum ab Aquila, cui coheret ab uno latere versus meridiem dictus venditor, ab alio latere versus occidentem etiam dictus venditor, ab alio latere versus orientem via communis que vadit de ianua Aquile versus castrum, ab alio latere versus septemtrionem Gisla uxor Nicolai a Veietibus, et alie forte sunt coherentie, cum omnibus suis pertinentiis, mensuris, iuribus, racionibus et actionibus, cum introitibus et exitibus superioribus et inferioribus, accessibus et egressibus, usantiis et requisitione suis in integrum pertinentibus ad habendum, tenendum et possidendum et quicquid sibi suisque heredibus deinceps placuerit perpetuo faciendum sine omni contradictione dicti venditoris eiusque heredum et aliarum omnium personarum, dando, cedendo, tradendo et mandando dictus Zulianus venditor eidem Tridentino emptori omne suum ius omnesque suas raciones et actiones reales et personales, corporales et incorporales, utiles et directas, generales et speciales, consuetudinarias et civiles, mixstas, tacitas et privatas, conpetentes et conpetituras quod et quas habet vel habebat seu in futurum habere poterat vel sperabat in dicta domo vendita, de qua domo tenebatur et consueverat solvere XI solidos veronensium parvorum ficti perpetui domino abbati monasterii et abatie Sancti Laurentii de iuxsta Tridentum annuatim omni anno in kalendis martii vel earum octava, et salvo omni iure ipsi domino abbati et abbatie quod habet in dicta domo et directo dominio, et insuper constituens eum in eius locum nuncium et procuratorem ut in rem propriam ac ei concedens liberam et generalem administrationem in omnibus et singulis suprascriptis quod possit et valeat ipse Tridentinus ita directe agere, petere, luere, causari, placitare, excipere, experiri, prosequi, se tueri ac vendicare et generaliter omnia facere et exercere quem ad modum ipse venditor ante dictam datam et venditionem in totum et per totum facere poterat, et si valeret plus duplo precii suprascripti vel per aliquod tempus valebit totum superfluum sive plus valens eidem emptori dedit, cessit, tradidit et mandavit ac eum emptorem de toto superfluo nomine donacionis inter vivos investivit que imperpetuum amplius seu ulterius propter aliquam causam seu ingratitudinem non valeat aliqualiter revocari, renuntiando racioni dupli quod non possit dicere seu uti quod venditio rescindatur aut iustum precium suppleatur et omni legum auxilio, asserens et confittens se nulli alteri persone vendidisse nec aliter aliquo alio modo alienasse dictam rem venditam nisi suprascripto emptori precio suprascripto. Quam vero datam et venditionem atque donationem suprascripto modo factam et omnia et singula suprascripta predictus Çulianus venditor pro se suisque heredibus et ab eo causam habentibus per stipulationem solempnem promisit et convenit predicto Tridentino emptori pro se suisque heredibus et ab eo causam habentibus semper et imperpetuum firmam, firmas, firma et rata habere et tenere et non contravenire, sed ab omni impedienti et contradicenti persona, collegio et universitate cum racione defendere, warentare et legitime expedire in pena dupli totius dampni et expendii et predicte rey vendite sicut pro tempore meliorata fuerit aut plus valuerit in laude et exstimatione bonorum virorum, et pena soluta vel non predicta nichilhominus attendere teneantur, et pro eo se constituit atque manifestavit possidere vel quasi eiusque interdicto statim desiit posscidere donec ipsius rey possessionem apprehenderit corporalem, dando sibi licentiam, verbum et auctoritatem sua propria auctoritate intrandi et retinendi tenutam et corporalem possessionem dicte rey vendite quandocumque sue melius placuerit voluntati; et pro omnibus et singulis suprascriptis attendendis et firmiter observandis predictus Zulianus Bolçollus caliarius iure et nomine pignoris conventionalis obligationis eidem Tridentino emptori specialiter domum suam iacentem in Fossato et domum apud Gerardum filium Passarini caliarii, et Petrum caliarium de Fossato a lateribus et viam communem de ante et ruçeam Fossati de retro, et generaliter omnia alia sua bona mobilia et immobilia, presentia et futura iure pignoris et pro eo se precario constituit possidere vel quasi, dando sibi verbum, licentiam et auctoritatem sua propria auctoritate intrandi tenutam et possessionem corporalem dicti pignoris obligationis; propterea predictus Çulianus iuravit ad sancta Dei evuagnelia corporaliter atque sponte omnia et singula suprascripta perpetuo firma et rata habere et tenere et numquam facere vel venire contra predicta vel aliquod predictorum per se nec per aliquam interpositam personam modo aliquo, racione, ingenio sive causa.
Item eo die, Tridenti in domo habitationis Çuliani caliarii suprascripti, presentibus fratre Amico de Romeno converso monasterii abatie predicte, Petro caliario de Fossato, Conrado caliario de Fossato et aliis. Ibique domina Otolina uxor Çuliani caliarii suprascripti, asserens et confittens predictam pecuniam in eius propriam utilitatem versam fore videlicet predictas XV libras et dimidias veronenses, suprascripte date et venditionis facte per dictum eius virum de dicta domo, de plano animo, leta facie et sereno vultu consensit expresse ac ipsam datam et venditionem atque donationem suprascripto modo factam et omnia et singula suprascripta laudavit, confirmavit et omni modo ratificavit, et ad mayorem cautellam si quod ius haberet in dicta re vendita ac etiam specialiter obligata, racione vel occasione dotis et donationis, alimentorum vel usufructus seu quacumque alia racione, eidem emptori dedit, cessit, tradidit et mandavit ratificando etiam in omnibus et per omnia obligationem specialiter factam de domo de Fossato et omnia et singula que superius continentur; et insuper fecit ei donationem de omni suo iure quod habet vel habebat seu in futurum habere poterat in dicta domo vendita, ita quod aliquo tempore nec imperpetuum propter aliquam causam seu ingratitudinem non valeat revocari cum omnibus suis pertinentibus in integrum ad habendum et possidendum et quicquid valuerit faciendum, constituens eum Tridentinum in eius locum nuncium et procuratorem ut in rem propriam quod possit et valeat ita directe in omnibus et per omnia ita agere, petere, luere, causari, placitare, excipere, experiri, prosequi, se tueri ac vendicare et generaliter omnia facere et exercere quemadmodum ipsa domina Otolina autem dictam datam et consensum in totum et per totum facere. Quam vero datam et venditionem et donationem et consensum et confirmationem et omnia et singula suprascripta predicta domina Otolina pro se suisque heredibus et ab ea causam habentibus semper et imperpetuum firmam, firmas, firma et rata habere et tenere et numquam contrafacere vel venire in pena dupli dampni et expendii et predictarum rerum vendite et specialiter obligate et sub ypotheca et obligatione bonorum suorum presentium et futurorum et earum que de generali obligatione tacite sunt excepta, et per eum emptorem se precario constituit possidere vel quasi renuntiando super hiis omnibus et singulis suprascriptis dicta domina Otolina auxilio senatus consulti Veleyani et iuri ypothecarum dotis et donationis sue, et «Si qua mulier crediti instrumento proprio viro consentiat» et antique iurisdictionis retia, et autenticis «Sive a me sive a te sive ab alio», omnique alii iuri et legum auxilio sibi conpetenti vel conpetituro, cerciorata primum per me notarium diligenter de dictis beneficiis legum, predicta domina Otolina ad sancta Dei evuagnelia iuravit corporaliter atque sponte omnia et singula suprascripta perpetuo firma et rata habere et tenere et non contravenire per se nec per aliquam interpositam personam modo aliquo, racione, ingenio sive forma vel causa.
Ego Conradus condam domini Braçalbeni sacri palatii notarius interfui et rogatus scripsi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Trento, San Lorenzo (presso Sant'Apollinare) | Luogo di redazione | apud Tridentum in monasterio de Appolenario, apud ortum et domum coquine antique | |
| Trento, casa di Çulianus calzolaio | Luogo di redazione | Tridenti in domo habitationis Çuliani caliarii |