PP, 14
Data: 1198-08-17 - 1198-08-17 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Charta
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Frammentario
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo V, n. 1
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
(SN) In Christi nomine. Anno a nativitate eiusdem MCNVIII, die lune XV exeunte augusto, indictione prima, in ponticello Riprandini in Tridentum, in presentia Hermani Bokelini, Henrici Wimani, Conradi Atesis, Trentini Flemaçoli, Rodulfi Dragacioli, Pugneli, Amirati atque aliorum plurium rogatorum testium. Ibique domina Bona, presente et confirmante Riprando suo nepote et manum ad investituram ponente per se et Pasqualem fratrem suum et nepotem ipsius domine Bone, investivit in perpetuum Hermanum Vakelinum de casamento uno predicte domine iuris cum caneva muri super se habente, et quod idem Hermanus a Çucone madeatore emit et qui Çuco in ipsam dominam cum omni suo iure et actionibus illud casamentum super quo celarium edificaverat refutavit; iacet autem iamdictum casamentum cum celario super se in Tridentino burgo, in capite pontis Atesis. Eo modo fecit domina Bona hanc investituram de ipsa caneva et casamento ut idem Hermanus et sui heredes ipsam terram et canevam perhempniter habeat et teneat et quicquid sibi et heredibus suis deinceps placuerit faciat secundum usum et consuetudinem et rationem domorum Tridentini mercati, silicet quod liceat conductori et suis heredibus predictam terram et canevam vendere, donare et pro anima iudicare, ad fictum singulis annis prefate domine Bone et suis heredibus octo solidos veronensis monete in kalendis marcii octo dies ante vel post per se ipsum conductorem aut per suum nuncium reddendum, si vero fictum per annum sive per biennium tenuerit semper debet induplari, si per triennium tenuerit a iure suo cadat, si autem predictus Hermanus predictam locationem vendere voluerit, primo locatrici denunciare debet et ei emere volenti XX solidis veronensis monete minus quam aliis dare debet, et si emere noluerit vendat suum ius cui voluerit, et domine libram unam piperis de venditione dare debet et ipsa confirmare in alium emptorem cartam debet, et promisit sine alia superinposita. Promisit insuper predicta domina Bona locatrix per se et suos heredes prefato Hermano et suis heredibus predictam locationem defendere et warentare rationabiliter ab omni homine contradicenti omnique tempore sub pena dupli sicut pro tempore predicta locatio fuerit meliorata aut valuerit sub estimatione bonorum hominum in consimili loco, et dedit ei Pugnelum qui eum in possessionem de ipsa locatione inducat. Coheret ei ab uno latere Martinelus de Supramonte, ab alio Ropretus et Federicus habent, ante conductor habet, retro est via vicinalis. Eadem vero die, in ipsorum testium presentia, in caneva Çuconis predicti, promiserunt Sibela uxor Çuconis et Wido ipsius Çuconis filius predictos contractus firmos et ratos habere et tenere omni tempore et quod contra numquam venient et umquam non corumpent, et predicta Sibela renunciavit omni suo iuri ypothecarum generali et speciali quod super ipsa casamenta habet pro sua dote et donatione, et dixit quod nullum ius pro suo contrafacto habet ipsa in is casamentis venditis a Çucone suo marito in Hermanum, et iterum predictus Çuco ab Hermano sibi fore solute C et XXV libre veronensis monete pro precio ipsius celarii et aliorum casamentorum ut in primo contractu continetur dixit et manifestavit. Promisit adhuc idem Çuco per se suosque heredes Hermano predicto et suis heredibus quod defendet et warentabit ei predictam canevam rationabiliter ab omni homine omnique tempore, et firmam et incorruptam ipsam refutationem habebit semper et tenebit sub pena dupli totius dampni quod eidem Hermano inde evenerit. Item die predicta, in presentia Conradi Atesis, Hermani Bokelini, Conradi Wigemani, posuerunt Amiratus et Pugnelus iamdictum Hermanum in corporalem possessionem de ipsis locationibus et ibidem ante predictas domos *************** stetit solvere fictum Hermano predicto quod predicto Çuconi annuatim dare solitus erat.
Ego Gratiadei notarius sacri palacii interfui et ut supra legitur rogatus scripsi et complevi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Trento, "in ponticello Riprandini" | Luogo di redazione | in ponticello Riprandini in Tridentum |