PP, 136
Data: 1271-12-27 - 1271-12-27 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Charta
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Frammentario
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 74
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
(SN) Anno Domini millesimo CCLXXII, indicione XVa, die dominico V exeunte decembri, in monasterio Sancti Laurencii iuxta castrum Tridenti, presentibus fratre Çenaro priore Sancte Marie Coronate et Dedo notario atque Odorico filio condam domini Villielmi Badece et Tridentino eius consanguineo et Conradino filio domini Adelpreti de Castelano et aliis testibus. Ibique Peterbonus murarius filius condam magistri Çamboni murarii refutavit in manibus domini Bonaventure abbatis dicti monasterii pro se et dicto monasterio et fratribus recipienti unam domum et uctile dominium et omne suum ius et raciones quod et quas habet vel habere posset in ea domo, que domus posita est et iacet in Tridento in contrata Sancti Martini, et choeret ei ab uno capite de ante strata plubica et de retro labitur Atax et ab uno latere Tridentinus Çançarellus et ab alio via que vadit ad Atacem et forte alie sunt choerencie, de qua vero domo solitus erat solveredicto monasterio fictum decem soldos denariorum veronensium parvorum in sancto Michaele vel octavo secundum usum domorum mercatus Tridenti; ad hoc autem fecit dictam refutacionem idem Peterbonus in dictum dominum abbatem quod inde investire debeat Dominicum filium condam Foradoris prenomine de domo predicta ad habendum de cetero et tenendum et quicquid velit faciendum ut ipse ante dictam refutacionem facere poterat. Quo facto dictus dominus Bonaventura abbas dicti monasterii pro se et dicto monasterio et fratribus et nomine ac vice dicti monasterii nomine locacionis in perpetuum secundum usum et consuetudinem domorum mercatus Tridenti investivit predictum Dominicum in se et suis heredibus de domo predicta et cum iure ei pertinenti, ita quod de cetero ipse et eius heredes et cui dederit perpetuo habere debeat et tenere faciendo exinde quicquid voluerit silicet vendere, donare, pro anima iudicare, pignori obligare cui velit, exceptis ecclesie vel servis vel tali persone qui fictum impediat, dando insuper et solvendo omni anno fictum dicto monasterio et fratribus vel eorum certo nuncio X soldos veronensium parvorum in sancto Michaelle vel octavo, et si ita non solverit indupletur, et si per duos annos steterit quod non solverit cadat a suo iure dicte locacionis; et si pro alico tempore suum ius vendere voluerit, primo dicto locatori vel eius successoribus denunciare debeat et ei dare pro XX solidis minus quam alie persone si hemere voluerit, et si noluerit hemere infra XV dies post denunciationem factam vendat cui velit exceptis predictis, confirmante domino novam locacionem tantum pro una libra piperis, et dedit ei licenciam sua auctoritate inde intrandi in tenutam, promitens insuper dictus dominus abbas pro se et dicto monasterio et eius successoribus dictam locacionem et investituram ab omni persona in racione defendere et varentare in pena dupli dampni et dispendii sub obligatione bonorum dicti monasterii; pro qua investitura confessus fuit se recepisse unam libram piperis et eam iam in se habere dixit. Preterea dictus Peterbonus pro refutacione facta et suo iure dicte domus confessus et manifestus fuit se recepisse et abuisse a dicto Dominico X libras denariorum veronensium parvorum, et renunciavit exceptioni non date numerate et in se abite pecunie et tempore huius contractus in se bene habere dixit, unde sub obligatione suorum bonorum dictam refutacionem et suum utile dominium dicte domus et omnem eius racionem refutatam ipsi Dominico et eius heredibus et cui dederit promisit cum racione defendere et varentare in pena dupli dampni et dispendii in laud[e et estimacione bo]norum hominum super eius bonis specialiter obligando, renunciando omni iure pro quo possit contravenire [..........] omni legum auxilio.
Ego Valerianus sacri pallacii notarius interfui et rogatus scripsi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Trento, San Lorenzo (presso Sant'Apollinare) | Luogo di redazione | in monasterio Sancti Laurencii iuxta castrum Tridenti |