PP, 135

Data: 1271-11-05 - 1271-11-05 (Stile della Natività)

Tipologia di manuscritto: Charta

Autenticità: Autentico

Integrità testuale: Completo

Trasmissione: Pergamena singola

Tradizione: Originale

Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 73

Edizioni

Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.

Testo

(SN) Anno Domini millesimo CCLXXI°, indictione XIIII, die V° intrante novembri, in monasterio domini abbatis Sancti Laurencii quod est sub castro Tridenti, presentibus Dedo notario qui fuit de Verona et nunc moratur in Tridento, Albertino qui fuit de ponte Navis, Iohanne qui fuit de Banalo marito Berte molendinarie, Otone piscatore, Pasio qui fuit de Terlacu, Lipoldo qui moratur apud castrum Tridenti testibus rogatis. Ibique Iohannes notarius filius condam Çuchelli piscatoris de hora Atacis, pro se et tamquam tutor Tridentini eius fratris et tutorio nomine et vice pro eo, in solutum pro C libris veronensibus minus V libris veronensibus quas dare et solvere tenebatur Wilielmo sartori de Burgonovo occasione residui dotis Flordemontis sororis dicti Iohannis et uxoris dicti Wilielmi, renuntiando idem Iohannes quod non possit uti seu dicere quod dictam dotem ei dare non deberet exceptioni, pro utilitate dicti Tridentini causa satisfacienda dicto Wilielmo de dicta dote predictus Iohannes refutavit in dominum Bonaventuram abbatem monasterii Sancti Laurencii I peciam terre cum vineis iacentem in pertinenciis Coste, cui coheret ab uno latere a meridie via, ab alio latere ab aquilone rivulus qui labitur de Sordagna, ab uno capite a mane via publica, ab alio capite a sero similiter via, et forte alie sunt coherencie, cum omni iure, racione et accione quod et quam habet vel habebat seu aliquo modo habere posset in dicto vineale. Ad hoc fecit dictam refutationem in dictum dominum abbatem, quod idem dominus abbas investire debeat dictum Wilielmum sartorem et Flordemontem eius uxorem de dicta pecia terre cum vineis secundum quod ipse Iohannes eam habebat et possidebat, de qua pecia terre cum vineis solvitur et reditur dicto monasterio omni anno annuatim in festo sancti Michaelis vel in VIII pro ficto perpetuali VI staria blave, silicet II staria frumenti et I starium siliginis et I milei et I starium panicii et I starium surgi. Et incontinenti iamdictus dominus Bonaventura abbas pro se et nomine et vice dicti monasterii Sancti Laurencii, presentibus fratre Gerardo, fratre Bondino fratribus dicti monasterii et in omnibus infrascriptis conscencientibus, per se suosque successores nomine loccationis et conductionis imperpetuum ad usum et consuetudinem domorum mercatus Tridenti investivit dictum Wilielmum et Flordemontem iugales in se et eorum heredes de predicta pecia terre cum vineis iacenti in dicto loco Coste cum omnibus accessibus et ingressibus, usanciis et pertinenciis et mensuris, iuribus et accionibus inferioribus et superioribus intus et extra suis undique partibus dicte pecie terre cum vineis in integrum pertinentibus, ad habendum, tenendum et possidendum et exinde faciendo dicti Wilielmus et Flordemons iugales conductores per se suosque heredes quidquid voluerint de dicta pecia terre cum vineis, silicet vendere, donare, alienare, pignori obligare, pro anima iudicare cui voluerit preter ecclesiis vel servis aut potenti viro sed tali persone quod fictum infrascriptum loccatoris non impediat, dando et solvendo dicti Wilielmus et Flordemons conductores et redendo dicto domino abbati vel suis successoribus omni anno annuatim in festo sancti Michaelis vel in VIII suprascriptum fictum, videlicet II staria frumenti et I starium siliginis et I starium milei et I starium surgi et I starium panicii pro ficto dicte pecie terre cum vineis, tali modo et pacto quod si non solverint dictum fictum in primo anno indupletur, et si non solverint in secundo anno cadant ab omni suo iure dicte loccationis et si dicti conductores ius suum vendere voluerint, primo dicto loccatori debeant denunciare et dictus loccator infra XV dies post denunciationem sibi factam debeat esse consultus si ipse voluerit emere et in se retinere quod debeat eum habere pro XX solidis veronensibus minus quam alia persona, et si emere noluerit nec in se retinere postea dicti conductores vendant cui voluerint preter predictis personis salvo iure ficti dicti loccatoris, et dictus loccator debeat facere loccationem in alium emptorem habendo I libram piperis pro nova loccatione facienda, nulla alia superimposita inter eos fieri debeant. Quam vero loccationem, investituram et refutationem predictus dominus abbas quantum pro dicta loccatione per se suosque successores et dictus Iohannes venditor et refutator quantum pro dicta refutatione per se suosque heredes per stipulationem promisit dicto Wilielmo et dicte Flordemonti iugalibus conductoribus pro se suisque heredibus semper et imperpetuum firmam et ratam habere et tenere et non contravenire aliqua racione, sed ab omni impedienti et contradicenti persona defendere et warentare et legiptime expedire promisit cum racione omnibus eorum expensis propriis et sub obligatione omnium eorum bonorum et in pena dupli predicte rei loccate, vendite et refutate sicuti pro tempore fuerit meliorata aut plus valuerit in laude et exstimatione bonorum virorum in conscimili loco, et dederunt eis verbum et licenciam sua auctoritate intrandi in tenutam et corporalem posessionem de dicta pecia terre cum vineis et pro eis se possidere constituit. Insuper Vivença uxor predicti Iohannis refutatoris hunc contractum et refutationem et loccationem et omnia suprascripta laudavit et confirmavit et huic contractui conscenssit expresse, asserens et confitens hoc esse factum in eius utilitate et melioramento, ideoque renuntiando auxilio senatus consulti Veleiani1 et iuri ypothecarum et hiis autenticis que dicunt «Si qua mulier», «Sive a me sive ab alio pro me propter nuptias fiat donacio», omnique alii suo iuri dotis et donationis et omni legum auxilio penitus ex certa scientia renuntiando, et diligenter certiorata fuit ipsa mulier a me notario de omni iure suo.

Ego Delavancius notarius sacri pallacii hiis presens interfui et rogatus scripsi.

Elementi associati

LocalitàRuoloTestoNote
Trento, San Lorenzo (presso Sant'Apollinare)Luogo di redazione

in monasterio domini abbatis Sancti Laurencii quod est sub castro Tridenti