PP, 115
Data: 1256-05-06 - 1256-05-06 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Charta
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Completo
Tradizione: Originale
Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 56
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
Anno Domini millesimo ducentesimo LVI, indictione XV, die dominico VI intrante madio, in Cadeno in via plubica, in presentia Bontempi et Iohannis fratres filii condam Iacobini et Iohannis qui dicitur Megola qui fuerunt rogati et convocati testes. Ibique magister Ottus pelliparius de Cadeno dedit, cessit, tradidit atque mandavit in manibus Richeboni cerdonis de Cadeno omne suum ius, raciones et acciones reales, personales, corporales et incorporales, utiles et directas et speciales que, vel quas, quod ipse magister Ottus pelliparius habet vel habere potest vel posset in medietate unius murri quod est inter domum dicti magistri Ottonis et inter domum dicti magistri Richeboni in villa Cadeni, tali vero pacto quod dictum magistrum Ottonem debeat habere dominium et sumittatem murri et quod dictum murrum sit commune inter eos, ita quod magister Richebonus et sui heredes possit ita agere, petere, luere, excipere et experire et se tueri et omnia facere secundum quod magister Ottus poterat ante iure sibi cessa, et tali pacto quod dictus magister Richebonus nec sui heredes vel cui dederit non debeat wastare murrum ab sua parte mur[ri], et tenere eum murrum bene aptatum sub pena C solidorum denariorum veronensium parvorum, et pena vero soluta postea atendere; et insuper iamdictus magister Ottus pelliparius per stipulacionem promisit dicto Richebono defendere et warentare et expedire sub pena dupli dictam medietatem murri tocius dampni et dispendii in quo ipse Richebonus aliquo tempore evenerit, et obligaverunt omnia sua bona presentia et futura pignori inter se vicessim pro ita atendendo et defendendo et observando et unus pro alio se possidere manifestavit. Et insuper iamdictus magister Ottus pelliparius confessus ac manifestus fuit se accepisse ab predicto magistro Richebono caliario XL solidos denariorum veronensium parvorum, et renunciavit exceptioni non date et numerate peccunie et iam in se habere dixit.
(SN) Ego Graciadeus sacri pallacii notarius interfui et rogatus hanc cartam scripsi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Cadine | Luogo di redazione | in Cadeno in via plubica |