PP, 2
Data: 1166-08-30 - 1166-08-30 (Stile della Natività)
Tipologia di manuscritto: Breve
Autenticità: Autentico
Integrità testuale: Frammentario
Trasmissione: Pergamena singola
Tradizione: Copia
Luogo di conservazione: Trento, Archivio Diocesano Tridentino, AP, tomo I, n. 11
Edizioni
Le pergamene dell'Archivio della Prepositura di Trento (1154-1297), a cura di E. Curzel, S. Gentilini, G.M. Varanini, Bologna 2004.
Testo
(SN) In nomine domini Dei eterni. Breve recordationis pro futuris temporibus ad memoriam retinendam. Anno dominice nativitatis MCsexagesimo sexto, indictione XIIII, die martis tercio kallendas septembris, in curia Sancti Laurentii Tridenti [.............]. Dum lis coram domino Alberto Dei gratia venerabili Tridentino episcopo inter Lanframcum abbatem iandicti monasterii et inter Ropretum de Salurne sepe agittata fuisset de villa de Lisignaco, quia iamscriptus abbas et alii sui fratres dicebant villam illam de Lisignaco iamscripto monasterio pertinere, supradictus autem Ropretus penitus contradicebat quia dicebat villam illam suum beneficium esse, mediante vero prescripto venerabili episcopo in eius presentia et bonorum hominum, quorum nomina hic subtus leguntur, hii sunt Henricus de la Bella iudex, Salemon decanus, magister Romanus, Odelricus capitaneus, Albertinus de Campo canonici Sancti Vigilii, Ermanus comes, Albertus de Lyvo, magister Berardus, Fredericus scamcio, Tridentinus Sumcio, Henricus de Porta Oriola, Adelpretus de Mece, Rambaldus de Foro, Tridentinus filius Ottonis Divitis et Tridentinus filius maioris Tridentini apotecharii, ibique in eorum presentia iamscriptus abbas, suorum fratrum consilio, refutavit iamscriptam villam de Lisignacho in manum prescripti presulis, et episcopus tradidit eandem villam iamscripto Ropreto in beneficium, et Ropretus item refutavit in prescripti episcopi manum tres rimannos quos habebat in plebe de Archo, et episcopus tradidit eosdem rimannos iandicto abbati in vice iamscripti monasterii, quorum unus per comitem Bertoldum de Tyrolle ipse Ropretus possidebat et sub pena quinquaginta librarum iandictum comitem eundem rimannum in manum eiusdem episcopi redditurum promisit, et episcopus quod fecit ratum semper habere debet; supradictus quidem Ropretus similiter dedit iamscripto monasterio omnem decimationem sui casei imperpetuum habere, et si suprascripti rimanni integras rimanias non solverint, Ropretus complementum patrare debet et, si deheredatus fuerit, episcopus ad iamscriptos rimannos vertatur et monasterium ad iamscriptam villam de Lisignaco, si ex volumtate episcopi et abbatis erit.
Actum in Dei nomine, in prescripto loco. Feliciter.
(SN) Ego Malwarnitus notarius domini Federici invictissimi imperatoris interfui et ne certum ad incerta reduceretur hoc breve scripsi in prescripta die.
Precede questa formula di autenticazione:
Anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo secundo, indictione X, die septimo intrante octubri, in civitate Tridenti, ante domum in qua habitat Pretus de Milça, in presentia Ribaldi notarii, Salveterre notarii, Boneventure notarii filii Anselmi Dile, magistri Alberti, Martini de Ripa pluriumque aliorum testium rogatorum. Ibique dominus Iacobus iudex qui dicitur Blançeman, constitutus in Tridento ad racionem faciendam per dominum Adelpretum comitem Tyrollensem potestatem Tridenti, precepit michi Oberto notario de Placentia et auctoritatem dedit ut infrascriptum instrumentum ex suo autentico sumerem et exemplarem, et eo sumpto et exemplato illud autemticarem et in publicam formam reddigerem, tenor cuius instrumenti talis est sicu[....................].
Seguono queste formule di autenticazione:
(SN) Ego Obertus de Placentia notarius sacri pallacii iamscriptum exemplum ex suo autentico sumpsi, precepto dicti domini Iacobi iudicis, et ipsum autenticum vidi et legi in quo sic continebatur ut in isto legitur exemplo, et ipsum mea propria manu fideliter exemplavi et autenticavi in publicamque formam reddegi. (SN) Ego suprascriptus Bonaventura domini Federici Romanorum regis notarius testis predictus dicto precepto et auctoritati date predicto Oberto de Placencia per dominum Iacobum iudicem suprascriptum ut exemplaret et autenticaret suprascriptum instrumentum ex suo autentico interfui et ipsum autenticum vidi factum per Malwarnitum notarium et ipsum legi, in quo sic continebatur ut in isto legitur exemplo, me actoritate prefati domini Iacobi iudicis subscripsi. (SN) Ego suprascriptus Salvaterra domini Federici regis Romanorum notarius testis predictus dicto precepto et auctoritati date predicto Oberto notario de Placencia per dominum Iacobum iudicem iamscriptum, ut exemplaret et autenticaret iamscriptum instrumentum ex suo autentico facto per manum Malwarniti notarii, interfui et ipsum vidi et legi et ascoltavi, in quo sic continebatur ut in isto legitur exemplo, me auctoritate dicti domini Iacobi subscripsi. Anno Domini MCCXXII, indicione X. (SN) Ego suprascriptus Ribaldus notarius testis suprascriptus dicto precepto et auctoritati date dicto Oberto de Placencia notario a domino Iacobo iudice suprascripto interfui et autenticum huius exempli factum manu Malwarniti notarii vidi et ascultavi, et quod in eo continebatur autentico continetur, et in isto exemplo nichil plus vel minus quod sensum vel sentenciam mutet, et anno Domini millesimo CCXX secundo, indicione decima, me subscripsi.
Elementi associati
| Località | Ruolo | Testo | Note |
|---|---|---|---|
| Trento, S. Lorenzo | Luogo di redazione | in curia Sancti Laurentii Tridenti |